라틴어 문장 검색

Cicero pluribus locis scripsit, officium oratoris esse dicere apposite ad persuadendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 214:3)
interim qualitas tractatur, ut quid sit rhetorice, vis persuadendi an bene dicendi scientia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 134:2)
Haec atque alia huiuscemodi saepe in contione dicendo Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tum praetor erat, ad Iugurtham mitteretur eumque interposita fide publica Romam duceret, quo facilius indicio regis Scauri et relicuorum, quos pecuniae captae arcessebat, delicta patefierent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장1)
quin illi (ut sibimet ac multis persuaserunt) magistri παράδειγμα dicendo, ἐνθύμημα scribendo esse aptius tradiderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 217:1)
o miserae magna utitur arte persuadendi, ut non ex abrupto quod persuadere vult dicat, sed circumstantiis illuc descendat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6231)
tanta tamen est Vergilii auctoritas, ut persuadeat nobis etiam hanc silicem dici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2333)
Quod si tibi persuasum est - principio enim dixisti plus in dedecore mali tibi videri quam in dolore - , reliquum est, ut tute tibi imperes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 47:1)
quid enim dicemus, cum Socrates Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis esse nec quicquam inter Alcibiadem summo loco natum et quemvis baiolum interesse, cum se Alcibiades adflictaret lacrimansque Socrati supplex esset, ut sibi virtutem traderet turpitudinemque depelleret, - quid dicemus, Cleanthe?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 77:6)
nam etiamsi potest videri nihil peccare, qui utitur iis verbis, quae summi auctores tradiderunt, multum tamen refert non solum, quid dixerint, sed etiam quid persuaserint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 262:2)
verum et pecunia persuadet et gratia et auctoritas dicentis et dignitas, postremo aspectus etiam ipse sine voce, quo vel recordatio meritorum cuiusque vel facies aliqua miserabilis vel formae pulchritudo sententiam dictat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 215:2)
dixit enim adversarius et fortasse persuasit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 47:1)
apud iudicem vero, qui aut erit inimicus aut propter aliquod commodum a causa, quam nos susceperimus, aversus, ut persuadendi ardua ratio, ita dicendi expeditissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 76:1)
Porro Cudbercto tanta erat dicendi peritia, tantus amor persuadendi, quae coeperat, tale uultus angelici lumen, ut nullus praesentium latebras ei sui cordis celare praesumeret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII]. 1:5)
quo vel solo patet non persuadendi sed bene dicendi finem in oratore servandum, cum interim persuadere deforme sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 12:2)
neque id legenti persuasum sit omnia quae optimi auctores dixerint utique esse perfecta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION